monumenta.ch > Hieronymus > sectio 51 > 59 > 69 > sectio 12 > csg457.148 > 35 > ad Thessalonicenses I, 2 > 10 > sectio 12 > sectio 4 > bnfGrec107.731 > sectio 291 > 1 > sectio 262 > sectio 338 > sectio 30 > 4 > sectio 27 > sectio 4 > 8 > sectio 452 > sectio 29 > sectio 181 > 1 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 14
II ID. Natale sancti Callisti papae, qui in persecutione Alexandri imperatoris diutius in carcere fame cruciatus, et quotidie fustibus caesus, per visionem a presbytero suo Calepodio, qui antea martyrium consummaverat, confortatus et consolatus est. Qui in carcere eodem positus, quemdam militem, nomine Privatum, ab ulcerum dolore ac foeditate simul curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere, beatum vero Callistum per fenestram domus praecipitari, et ligato ad collum eius saxo, in puteum demergi, et in eum per rudera cumulari. Post dies vero quatuordecim presbyter eius Asterius, cum clericis noctu veniens, levavit corpus et sepelivit in coemeterio Calepodii II Id. Oct. Eodem die, Corduba civitate, sancti Lupi, Aureliae. Lugduno Galliae translatio corporis Iusti episcopi et confessoris.